Comparatio adscendens est b) si perceptionem aliquam inferius et magis determinatum sistentem illustremus per perceptionem, quae distinctius inferioris superius, ac minus determinatum exhibeat. Erit hinc comparatio adscendens huius indolis illustratio α) individui per suam speciem vel genus aliquod, sub quo datum individuum contineatur. Mercurius ipse Didonem metuendam Aeneae persuasurus: comparat cum eadem eius sexum, veluti genus:

Varium, inquiens, et mutabile semper

Foemina.

Aen. IIII. 569. β) speciei per suum quoddam genus. Species oeconomiae rusticae, agricultura:
curis acuens mortalia corda,
Georg. I. 123. illustratur a suis generibus:

labor omnia vincit

Improbus et duris urgens in rebus egestas.

γ) genus per genus suum superius. Genus seminum degenerantium post aliquot annos ibidem illustratur a genere suo tantum non supremo:

Sic omnia fatis

In peius ruere ac retro sublapsa referri.