Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 747

Partitio §. 746. vel occultior latet in omni definitione, descriptione, et hypotyposi, cum suis speciebus, §. 733. quoniam definiendum describendumve totum omne quarundam notarum et partium illustratur inter definiendum et describendum recensione, qua simul argumentum probans nanciscimur. §. 550, 731. vel apertior et elegantius elaborata peculiaris figurae nomen strictius retinet, donec communi mox indicanda denominatione cum alia comparatione descendente, quae sequetur, comprehendatur. Poterit involvi praeteritionibus et synathroismi quadam congerie, copiae documentum. §. 148. Poterit illi, quod partimur, quaesitam magnitudinem et dignitatem conciliare satis gravium partium ἐξαρίθμησις, §. 298, 348. praeter illustrationem §. 731. Quantum analogo rationis decedit intensivae lucis et distinctionis in singulis notis et partibus, tanto magis numero partium notarumve gaudet extensiva claritate, §. 730. Unde primarium pulcrae meditationis obiectum totum aliquod, non temere, si belle cogitare volueris, sine quadam illius partium declaratione dimittatur. Hanc tamen completam explicite ponere ob oculos vix suaserim. Praestat inchoatam nonnihil continuare, neque tamen ante absolvere, quam quasdam eius partes ita in umbram conieceris, ut videatur spectator adhuc habere, quae sibi ipse tractet, quae latent, forte meliora putaturus et plura, quam si totum partiundo videaris exhausisse. §. 654.