Exempla, inductiones, divisiones et distributiones, §. 749. genus superius illustrantes per inferius, sunt bonae; per species, sunt meliores; per individua, sunt optimae, §. 755. Apud Ovidium habes Metam. III. 206:
Dum dubitat, videre canes.
Horum sunt genera, sunt species, sed genera negliguntur, species determinatissimae, neque tamen nisi propriis innexae nominibus recensentur:
<p>primusque Melampus</p>
<p>Ichnobatesque sagax latratu signa dedere,</p>
<p>Gnossius Ichnobates, Spartana gente Melampus.</p>
Ad hos postquam 35 nominaverat, non sine differentiis quibusdam numericis, tamen addit:
Quosque referre mora est.
225. §. 747.