Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 757

Utinam tot antiquorum exemplis, quae sane non inadvertentibus excidisse difficultas idem ausum satis docebit, excitari possint pulcra ingenia, ut in hac potissimum arte quaerant excellere, si rationibus minus moveantur §. 752. Nobis ad alias exemplorum distributionumque regulas festinandum est. Exempla, divisiones, inductiones et distributiones si recte notiora postulantur, ac illustrandum per easdem superius, §. 739. relative ad obiectum pulcre cogitaturo personalium primarium legem intellectam tantum admittimus, §. 740. Ovidius bene suo voto, Trist. I. 1. 2, 3:

Neve, precor, magni subscribite Caesaris irae

primo comparationem adscendentem, quae simul color sit, §. 745, 545. adiungit:

Saepe premente deo fert deus alter opem.

Nunc dictum suum illustrat exemplorum inductione, quae voti fiunt similia:

Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo,

Aequaque Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.

Oderat Aenean propior Saturnia Turno,

Ille tamen Veneris numine tutus erat.

Saepe ferox cautum petiit Neptunus Ulyssem,

Eripuit patruo saepe Minerva suo.

Et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis,

Quid vetat irato numen adesse deo?

Suis enim primariis spectatoribus quid rebus Troianis notius erat, et deorum per easdem ministeriis? §. 740.