Antagogen si continuaveris, pulcrum inde nascetur CRAMA, quod mistam vituperio laudem dicunt; vere est congeries praedicatorum, apparenter saltim contrariorum, quorum una classis, mala, bona censeatur altera, sic tamen dispositorum, per artificium lucem et umbram bene dispensans, S. XXXX. ut secundum intentionem callide bona malis miscentium, vel haec ex oppositorum pulcritudine turpitudinis, vel illa ex oppositorum foeditate pulcritudinis incrementa nanciscantur, magnaque veracitatis, moralis veritatis, similitudo simul obtineatur. §. 731, 455. Quantum materia permisit, laborat in effingenda hac figura Nasonis Trist. II. omnis paene prima elegia, culpam auctoris concedens ad illustriorem Caesaris veniam eo efficacius solicitandam, e. g.

Cur modo damnatas repeto, mea crimina, Musas?

An semel est poenam commeruisse parum?

Deme mihi studium, vitae quoque crimina demes,

Acceptum refero versibus esse nocens.

Ira quidem iusta est, nec me meruisse negabo,

Non adeo nostro fugit ab ore pudor.

Sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum,

Sic capitur minimo thuris honore deus.

Et pia thura dedi pro te, cumque omnibus unus

Ipse quoque adiuvi publica vota meis.