Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 781

Venustam intueamur troporum genesin, et pulveris exigui iactu componi potest inexplicabilis, quam Fabius praefatur l. c. nisi grammaticorum inter ipsos, philosophorum certe pugna circa tropum, quae sint genera, quae species, qui numerus, quis cuique subiiciatur? An sit figura e. c. In certo pulcrae tuae meditationis loco vividitas postulet comparationem aliquam, §. 734. quam tamen ibidem diductam, amplam et copiosam, explicite cogitantis 1) subiectum 2) terminum comparationis, §. 736. non admittat rotunda brevitas, §. 166: habebis locum excipiendi, §. 24. Exceptio, qua sic satisfiat vividitati, ne quid inde detrimenti capiat rotunda brevitas, erit possibilium minima, §. 24. sane non inelegans, §. 25. Quod si iam omittas, nec explicite cogites, nec peculiari termino significes, subiectum comparationis, sed eidem substituas, eiusdemque loco solum explicite cogites, solum significes terminum comparationis, auditori spectatorive relinquens, ut inde tacitus ille secum evolvat subiectum comparationis, ita satisfecisti vividitati comparationem poscenti, ne quid inde detrimenti ceperit rotunda brevitas, quoniam seriem explicite cogitatorum ne uno quidem auxisti signo vel verbulo. Unde nascitur substitutio termini comparationis pro subiecto eiusdem non inelegans, tropus. §. 780.