Quae sunt ergo troporum genera? quae species? Eaedem, quae comparationis latius dictae. §. 734-779. Qui fit numerus? innumerabilis. Quis cuique subiicitur? Qui non est METAPHORA, contracta assimilatio, §. 735-741. nec SYNECDOCHE, contracta comparatio maioris et minoris, S. XXXXIIII. nec IRONIA, contracta antithesis, S. XXXXV. erit ille sane METONYMIA, contracta comparatio strictius dicta, S. XXXXVI. quemadmodum eruditus, qui nec theologus, nec iureconsultus, nec medicus nominatur, eo ipso philosophicum in ordinem amandatur per academias.