Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 783

An figurae tropi sunt, an tropi figurae? Plerique hos tropos esse existimaverunt - ius est idem. Nam et vim rebus adiiciunt, M. §. 515. et gratiam praestant, §. 780, 26. Nec desunt, qui tropis figurae nomen imponant, quorum est C. Artorius Proculus. Quin adeo similitudo manifesta, ut eam discernere non sit in promtu - Haec scio, quam multiplicem habeant, quamque scrupulosam disputationem. - Haec de quibus loquimur, sive tropi, sive figurae dicentur, idem efficient - Illud tamen notandum, coire frequenter in easdem sententias, et tropon, et figuram. Tam enim translatis, quam propriis figuratur oratio. Est autem non mediocris inter auctores dissensio, et quae vis nominis eius, et quot genera, et quam multae sint species. Quint. VIII. 1.

Grammatici certant, et adhuc sub iudice lis est.

Hor.