Quam metalepsin antecedentis pro consequente dicunt, et consequentis pro antecedente, quamque suo iure ac merito comitatur metalepsis concomitantium, quando simultaneorum unum ponitur pro altero: est ea metonymia, §. 782, 773; quoniam substituit perceptiones sibi mutuo socias, quarum vel utraque dato tempore fuerant sensationes, vel altera imaginatio, altera sensatio, vel altera sensatio, altera praevisio, M. §. 576. Sic antecedens ponitur pro consequente in euphemismo Catulli de pomo Atalantae:
Quod zonam solvit diu ligatam,
et apud Virgilium, quando Silenum antiquissima cantantem narrat, Ecl. VI.

Tum Phaetontiadas musco circumdat amarae

Corticis, atque solo proceras erigit alnos.

Consequens pro antecedente:
Caeduntur tumidae, medico ridente, mariscae.
Iuv. II. 13. unum concomitantium pro altero:

Vos lanam trahitis, calathisque peracta refertis

Vellera, vos tenui praegnantem stamine fusum

Penelope melius, levius torquetis Arachne.