Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 797

ANTONOMASIA, qua pro idea, conceptu singularium et individuorum, et famosiori vel usitatiori, eiusdem signo, quod in oratione solet esse nomen, nunc proprium dici solitum, substituitur conceptus alius, vel plures conceptus in periphrasin et circumscriptionem combinati, nunc cum priore reciproci, nunc latiores eodem, aut vice versa, est synecdoche, nunc adscendens speciei, vel generis pro individuo, §. 789. nunc descendens, individui pro specie vel genere, §. 790, 786. nunc tandem descriptio propria, quae scilicet describendo non sit latior, manifesta potius est figura, §. 550, 733. quam tropus. §. 780. Magnanimus Anchisiades apud Virgilium V. est antonomasia adscendens. Patronymicum enim, etiamsi unicus sit tantum filius, aut unica filia, tamen horum individuis latius patet in regno possibilium heterocosmice, quia plures esse potuissent filii filiaeve, immo in hoc etiam mundo, quoniam non solis filiis filiabusve convenit, sed posteris etiam:

Natorum natis, et qui nascentur ab illis.

Antonomasia descendens est apud Plautum:

<p>I hac mecum, ut videas simul</p>
<p>Tuam Alcumenam pellicem, Iuno mea;</p>
Debetur magnus patinae subitusque Prometheus

Iuv. 4. (pro figulo.)

Nec surdum, nec Tiresiam quemquam esse deorum.

14.