Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 800

Euphemismi, quaeque κατὰ λιτότητα belle cogitantur cum aliqua extenuatione, §. 329. non tam tropi sunt peculiares, quam casus aliqui, quorum obventu moratum cogitandi genus, §. 227. ad aliquam potius figurarum e. g. periphrasin, vel tropum ex allatis quemcunque suaserit confugere, quam rem nude et explicite, qualis cogitanti primum in mentem forte venerit, minus eleganter vel concipere, vel efferre, §. 789, 796. Sic extenuat synecdoche partis pro toto, nisi loqui velis de rebus ad te pertinentibus, instar gloriosi militis; extenuat laudabilis illius, quod tibi tuisve velles adscribere, negare potius oppositum, quam illud ipsum affirmare.

Nec sum adeo informis, nuper me in litore vidi.

Si quid mihi humanius acciderit, est synecdoche adscendens §. 789. vixisse est metalepsis antecedentis pro consequente, §. 796. uti et illa loquendi formula, qua vivere iubentur et valere, quae missa facimus, quibus nuncium mittimus, in posterum aspernaturi:

Omnia vel medium fiant mare. Vivite, silvae!