Antonomasian, quae figura potius, quam tropus sit, habes in circumscriptione Socratis ipsi tamen propria: §. 797.
<p>Aethereusque Platon, et qui fabricaverat illum,</p>
<p>Damnatusque suae melius damnavit Athenas,</p>
Man.
<p>barbatum hoc crede magistrum</p>
<p>Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.</p>
Pers. Ad antonomasian adscendentem refero sermonis illam communicationem, qua pulcre cogitaturus favorabilia, sibi soli forsan convenientia, suis simul spectatoribus auditoribusve simul tribuit, et odiosa, his forte solis propria, sibi tamen simul adscribit, in persona, quam vocant pluralis numeri primam; ponit enim speciem praesentium pro certis individuis.