Ad metalepsin referri poterunt pleraeque syllepses, uti vocant casus, in quibus unum signum duos significatus, utrumque primarium, sustinere videatur. §. 801.
Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae.
ecl. 7. Hic in dulcior syllepsin deprehendunt, quae concrescens ex metaphora et synecdoche speciei pro genere metalepsis est. Si tropum durum et longius petitum CATACHRESIN et abusionem dicamus, fallor, an eius, quid tropus sit, non satis meminimus? §. 780. Est dura, est longius petita perceptionis pro perceptione, signi improprii pro proprio, vocabuli translati in locum proprii substitutio, sed eo ipso, quia dura, quia longius est petita, quamquam excusari nonnunquam ipsa necessitate potest, tamen tropus nunquam est, saepe tropis opposita cogitationum deformatio. De tropis etiam valent observata de figuris, §. 339. quoniam sunt figurae crypticae, §. 783.