Crassus apud Ciceronem de or. I. 137. quando statim a limine suae dissertationis excusatione dignum iudicat, se nova non dicturum, hoc ipso tacite concedit, quam scripsimus, regulam, §. 808. Quum audieris, inquiens, non tam arbitror te haec admiraturum, quam existimaturum tum, cum ea audire cupiebas, caussam, cur cupere, non fuisse. Nihil enim dicam reconditum, nihil exspectatione vestra dignum, nihil aut inauditum vobis, aut cuiquam novum. Pastores ipsi laudavere, quando
Pollio et ipse facit nova carmina.
Ecl. 3. 86. Novitates si spem afferunt, ut tanquam in herbis non fallacibus fructus appareat, §. 731. non sunt illae repudiandae, Cic. de am. 70. Quid aliud Quintilianus, quando dissuadet non multum ab initio orationis omnem in reliquum novitatis gratiam praecerpere? IV. 5. Assentitur Horatius l. c. §. 294. Novas res boni cives, novos homines contemnant, qui nil nisi Cecropidae: nos recte novam pulcre cogitandi materiem, et gratam in ipsis cogitationum elegantiis novitatem amabimus, §. 808.