Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 810

Qui libenter audiunt, et magis attendunt, et facilius credunt, plerumque ipsa delectatione capiuntur, nonnunquam admiratione auferuntur. - Recte Cicero his ipsis ad Brutum verbis quadam in epistola scribit: Nam eloquentiam, quae admirationem non habet, nullam iudico. Aristoteles quoque eandem petendam maxime putat. Quint. VIII. 3. Sed quae potest esse, nisi novitatis, admiratio? §. 808. Obiecerit forsan aliquis: esse praestantem illam et divinam sapientiam: nil admirari. Cic. Tusc. III. 30.

<p>Nil admirari, prope res est una, Numici,</p>
<p>Solaque quae possit facere ac servare beatum.</p>

Hor. I. ep. 6. Unde colligas admirationis studium ad fucos potius, §. 688. et mendacia vere non splendida, §. 625. relegandum esse, quam naturali accensendum ornatui. §. 622, 623.