Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 813

2) Neque materias, neque cogitationes captare velis absolute novas, nondum unquam cogitata, quibus non abripiaris solum a strictissime veris, §. 441. sed etiam fictionibus poeticis prorsus ignotis, §. 518. certissime tandem deferaris in turpem utopiam, §. 514, 469. verisimilitudine destitutam omni, meram caliginem, §. 638. M. §. 889. Memento Phaetontis, quem absolutae novitatis et admirationis studiosum, licet relativa iam

rerum novitate paventem,

pater admonet, venustorum ingeniorum communis pater, §. 82:

Sors tua mortalis, non est mortale, quod optas,

Plus etiam, quam quod superis contingere possit,

Nescius affectas.

Nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota.

Denique quicquid habet dives circumspice mundus,

Eque tot ac tantis caeli, terraeque marisque,

Posce boni aliquid. Nullam patiere repulsam.

Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,

Non honor est. Poenam, Phaeton, pro munere poscis.

§. 810.