Verum 2) possunt quaedam, attentione mortalium dignissima, tamen aliquibus, qui forte tui sint spectatores primarii, certis in locis, temporibus, et occasionibus, minus opportuna, minus tempestiva vere esse, quibus nunc advertant animum, pro gravitate rei; b) possunt aliis, quorum caussa potissimum cogitas, talia videri, per errorem, largior, sed per errorem tamen, datis tuis viribus, dato tempore, non vincibilem. In utroque casu proferes tuis inaudita forsitan, immerito forsan incognita, neque tamen admirationem moveres, sed taedium. Nova dare cogitares, sed gratia novitatis excideres, §. 815. Quo graviora sunt, quae cogitare parabas, hoc maiori opus erit sollicitudine, ne iis ea, qui fruge inventa, quicquid egeris, glandibus vesci malunt, contemtim proculcanda temere proiicias.