5) Ne eo in gradu inaudita quaeras, ut non sapientum solum fidem transcendant, §. 424. non solum logica, et aesthetica, quam requirunt, nunc hypothetica, §. 439. nunc generali, §. 440. nunc strictissima, nunc heterocosmica, §. 441. verisimilitudine destituta tuis obiectis personalibus praecipuis videri debeant, §. 483. sed etiam dynamometria praevidere possis aesthetica, §. 60. non fore tuarum virium, dato tempore, datis capitibus, seu spectatoribus, ea reddere vel aesthetice, quantum necesse sit, verisimilia, §. 555. Alias, nova quidem, proferre videberis, sed nuces cassas, vitra fracta, somniorum interpretamenta, portenta Thessala, fabulas aniles, absurda, recens aliquis nugivendulus, neque curiositatem tuis concilians, nec admirationem, nisi quam irrisio comitem habet, et quae nunc sane non quaerebatur, §. 808-810. Pone spectatores tuos praecipuos, qualis erat Iuvenalis, pene sibi neque vires, neque tempus esse legis hebraeae maximam illis ob oculos ponendi verisimilitudinem, ne quid nunc certius dicam; pone te tamen iisdem exponere,
Tradidit arcano quodcunque volumine Moses.
loqueris illis nova, inaudita multa romanis legibus, sed metuentem sabbata, nil praeter nubes, et caeli numen adorantem, cui suilla ac humana caro nil distet, cui septima quaeque lux ignava sit, pro egregia ponente, ea, quae optaras, nec curiositate prosequentur, nec admiratione.