3) Circa materias dudum cognitas occupatus prudenter ab initio statim venustae meditationis subindicabit, novam easdem lucem utique mereri, forsan et ipse mirabitur: unde fiat, ut in adeo notis tam infrequens tamen, tam inusitata sit ea res eiusmodi declarandi ratio, quae nisi sit optima, negligi tamen et omnino contemni, profecto, non mereatur, ea scilicet, quam dein ipse meditatur ingredi, §. 823. 4) Quae minus videantur verisimilia, largiri saepe decet, ea non videri, addere etiam rationes dubitandi, si vacat, et sic sensim auditorem in istam spem inducere, videnda sibi forte post hanc ipsam tractationem, quae nunc non videantur, non veri solum similia, sed etiam omnino vera; liberandum eius noviter animum esse iam inveteratis contra datam materiem dubiis, e. c. 5) Sint etiam perceptiones tuae partiales notae, tu modo novum inde totum apte compone, nec laude novitatis excides. Quid coloribus, quid floribus plerisque notius? quot inde tamen novi Venerum nostrarum habitus, quot nova serta puellarum
saevis in iuvenes unguibus acrium?
6) Sit totum iam cognitum, tu vero tecum illud circumspice, si qua sit eius pars, si qua facies aut latus aliquod minus aliis observatum, spectandum tamen, §. 815. lustranti oculis omnia se tandem offerat. Hanc notissimae rei partem, faciem, vel latus ex comparativis tenebris protrahe, hoc potissimum in punctum visus spectatoribus tuis loca, et reliqua sic superadde, uti cum hoc arctius connectuntur, vel remotius. Quam urbem sexcenties vidi e longinquo nonnihil a plaga septentrionali, si mihi eam primus ex plaga meridionali prospiciendam exhibueris, specula non inepte locata, novum exhibuisse mihi spectaculum grato videberis. §. 823. Agnoscere tunc veteres, quas dudum novi, turres, palatia, vicos, sed aliud oculis latus obvertentes, aliam iuncturam, augebit voluptatem potius, quam minuet.