1) Antiquissima nonnunquam animo recolere, quae tamen immerito paene deperdita doceas. Ferunt ipsi archaismi bene recteque locati suam secum novitatem, et dudum cognita, quae quotidie menti recurrere debebant, si clarius aliquando, veluti iure postliminii revocantur ad animum, iterata sua eundem novitate percellunt, idipsum mirantem, qui potuerit eorum tantum non oblivisci. 2) Non novis, uti non diffitearis, novam lucem si dare cogites, derelicta materiarum et obiectorum novitate, §. 812. immo expresse negata, id unice intendas, ut ista, quae videantur obsoleta, tamen ea ratione nunc deducas, tuisque spectatoribus ob oculos sistas, ut hoc ipsum illis aliquantulum mirum videatur, rem et materiem toties a se cogitatam hac tamen ratione modo ac via, hac serie et iunctura, sibi nunquam observatam esse huc usque. Quo tunc nova tua de satis cognitis cogitandi ratio magis ad naturam accedet, quo pronior, facilior, et cuiusvis parabilior videatur, hoc spondere tibi maiorem admirationem poteris.