Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 827

Optimum tandem novitatis impetrandae consilium erit iis, qui uti eodem poterunt: 9) Quae dives vena de cogitando, sibi iam probe perspecto, §. 639. didicit olim et ipsa secum est meditata, veluti provisionaliter, nunc potius ipsa secundum naturales pulcritudinis regulas cogitet, disponat, exprimat, quam ut caecus imitator sequatur archetypon, §. 714, 715. Tunc enim, non inepta, quae fiat aliquibus minorum gentium ingeniis exemplar et originale, naturalem suum, sibi proprium, genium sequens, solis aeternis venustatum legibus restrictum, caetera liberum,

<p>non imitabitur arum,</p>
<p>Unde referre pedem vetet aut pudor, aut operis lex,</p>

naturae potius in omnibus et subiectis et obiectis nonnihil diversae non coacto, non affectato, ingenio novitatem, velut aliud agendo, sine anxia sollicitudine, quantum satis est, impetrabit, §. 823. Non vitae humanae picturas iam arte factas, non exempla saeculi cuiusdam pristini iam expressa nescio cuius penicillo potissimum, sed ipsam rerum naturam, suique, quod vivit, saeculi

<p>Respícere exemplar vitae morumque iubebo</p>
<p>Doctum imitatorem, ac veras hinc ducere voces,</p>

§. 613. quae non esse simul non poterunt novae, quoniam scena saeculi mutatur assidue, dum

Nil sub sole novi est.

§. 813.