Novitatis post procurationem altera thaumaturgiae cura sit spectatorum vel auditorum curiositas, §. 808. quam obtinebunt argumenta ad eandem moventia, de quibus supra, §. 22, 26. Quibus duobus positis orietur admiratio, quam primum antiqua forsan in tuis meditationibus occurrant, neque tamen obsoleta videantur, et nova non tantum symbolice cognoscantur audianturve talia, sed etiam obiecta tua personalia intueantur illa, ut talia, M. §. 620. Hinc denuo colligas, quam utilis ad naturalem pulcritudinem sit penitior cognitio sui obiecti personalis primarii, quoniam, quae sunt uni hominum admirabilia maxime, non possunt eadem alterius etiam semper et certo ferre secum admirationem. §. 679-681.