Aesthetica nec ipsa sectatur, neque suam concedit rhetoricen ita sectari persuasibilia, ut 4) veris credibilia praeferat, S. XXVII, XXXIII. licet nonnunquam veris aliquibus, §. 429-430. praeferat alia, etiam vera, et simul ex ἔξοχον illud, §. 484. prae se ferentia, quo facilius inveniant fidem. Nec enim persuasurus aestheticus, nec ex huius academia profectus, orator, ut sunt Corn. Celsi verba: simile tantum veri petit, sed veritatem ipsam, saepius etiam strictissimam, §. 566. S. XXXV. licet modestus inventa sua malit a potiori verisimilia nuncupare, §. 483. quam vera mortalibus, quorum norunt paucissimi, quae sit et quotuplex veritas, semper una, S. XXXVIII.