Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 835

Nec ipsa persuadet, nec persuadere patitur rhetoricen, matris consiliorum tenacem, §. 835. 2) uti persuadent, vel ducunt in id, quod volunt, meretrices, adulatores, corruptores, S. XV, XVI, XXIII. Nec est tantum, nec esse suam tantum patitur rhetoricen, 3) quam Ariston, Critolai peripatetici discipulus, affirmat, scientiam videndi et agendi in quaestionibus civilibus per orationem popularis persuasionis, si popularem persuasionem contumeliosius interpreteris in auditores, quam nihil putes doctis profuturam. Surgit altius, suamque post se trahit rhetoricen, ultra quaestiones civiles in magis sublimia, S. XXI. et transcendentem aurae popularis arbitrium, §. 397. caecusque vulgares, §. 396. in persuadendo magnanimitatem, S. XXVI.