Est pygmaeorum §. 559. quaedam natio, quae se nunc philosopham putat, nunc mathematicam, cuique sua sunt omnia, sed sua sola, sicut inferorum porta Virgilio, VI.
<p>Solido: ex adamante columnae,</p>
<p>Vis ut nulla virum, non ipsi exscindere ferro</p>
<p>Caelicolae valeant. Stat ferrea turris ad auras.</p>
Illi suo vivant abundantes ingenio, nobis autem, logicam soliditatem suo loco plurimi facientibus, nunc
Florescant solido Paphiae de robore myrtus.
ACCURATUM est leges suas exactius sequens, et accurate probans SOLIDUS est. Veritatem itaque, quam debebat secundum regulas verisimilitudinis exactius exponens luci secundum huius regulas accurate, prout aestheticum decet, cur ille non sit solidus in suo genere, in sua sphaera, ac horizonte?