Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 841

Nolim vere venustos tela retorquere in philosophos illos vel quasi, aut mathematicos, quibus sola sua solida videntur, uti Epicureus ille apud Ciceronem de fin. I, 61. qui se melius et verius ait perspicere, neque stultorum quemquam beatum, neque sapientium non esse beatum, ac Stoici, qui negent quicquam esse bonum, nisi nescio quam illam umbram, quod appellant honestum, non tam solido, quam splendido, nomine. Idem Torquatus, quam soliditatem negarat Stoicis, eandem poetis denegat; et mathematicis 71. In ille tempus in evoluendis poetis, uti ego et Triarius, te hortatore, fecimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas, omnisque puerilis delectatio? aut, sicut Plato, se in musicis, geometria, numeris, astris contereret? quae a falsis profecta initiis, vera esse nequeunt, et, si vera essent, nihil afferrent, quo iucundius, id est, quo melius viveremus?