Perspicuum et evidens saepe Ciceroni sunt in synonymis. Ita enim sub aliena persona latens. 17. ἐνάργειαν, inquit, graecarum perspicuitatem aut evidentiam nos, si placet, nominemus, fabricemurque, si opus erit, verba. Quoniam autem philosophis non opus est synonymis, veri demum perspicuitatem evidentiam dicimus: ita, ut omnia quidem evidentia simul concedamus esse perspicua; propterea quod nihil est clarius ἐναργείᾳ, neque tamen omnia perspicua iam hoc ipso largiamur esse simul evidentia. §. 614. ἐνάργεια a Cicerone illustratio et evidentia nominatur, quae non tam dicere videtur, quam ostendere. Quint. VI. 2. Nos quidem evidentiam omnem illustrare non negabimus, §. 730. quoniam et nos putamus orationem nullam illustriorem ipsa evidentia reperiri posse, neque tamen omni illustrationi suam evidentiam inesse concedimus. §. 731. Plus est evidentia, vel, ut alii dicunt ἐνάργεια, repraesentatio, quam perspicuitas et illustratio. Magna virtus est res, de quibus loquimur, clare, atque ut cerni videantur, cum experientiae consueta certitudine, enunciare. Quint. VIII. 3.