Conciliabimus itaque venustis meditationibus pulcram illam evidentiam, de qua huiusque, 1) vero nostro §. 423-613. suam lucem dando §. 614-828. 2) oppositis huic vero falsis et erroribus fucum veritatis detrahendo. §. 763. Quum duae caussae perspicuis et evidentibus rebus adversentur, auxilia totidem sunt contra comparanda. Adversatur enim primum, quod parum defigunt animum atque intendunt in ea, quae perspicua sunt, ut, quanta ea luce circumfusa sint, possint agnoscere. Alterum est, quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti, atque decepti quidam, quum ea dissolvere non possunt, desciscunt a veritate. Oportet igitur et ea, quae pro perspicuitate responderi possunt, in promtu habere, et esse armatos, ut occurrere possimus interrogationibus, et captiones discutere. Cic. quaest. ac. IIII. 46.