Persuasio aesthetica etiam, sicut logica, vel erit directa et ostensiva, qua verum esse, quod ponimus, vel admodum verisimile declaremus evidenter, ad oppositum illi falsum minus attendentes; vel apogogica et per indirectum procedens, deducens ad aesthetice falsum et falso simile, vel incongruum, qua circumdamus nostris, quae ponimus, veritatis verisimilitudinisque lucem, detecta falsitate his repugnantium, §. 851.