Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 855

Persuasio directa et ostensiva CONFIRMATIO est, sicut apogogica, persuadens falsitatem oppositi, logicae refutationis analogon, REPREHENSIO, quam et infirmationem contrarii dixeris. Ita coniungit hanc duplicem persuadendi viam Cicero de Div. II. 38. Tu quidem, inquiens, non hostiarum casum confirmas sortium similitudine, sed infirmas sortes collatione hostiarum. Immo iam citra artem ipsa natura facultatem utramque coniunctam iudicat, quoniam ita nati sumus, ut ea, quae intenderemus, confirmare, et id, quod contra diceretur, refellere possemus. de or. I. 90. Rhetores idem narrat iubere ut, inter alia, nostra confirmare argumentis ac rationibus, deinde contraria refutare. I. 90.