Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 859

Porro, si rationibus evincenda sunt, quae confirmare lubet, argumentis a priori petitis, vel praeferas eleganter persuasurus, vel saltim adiungas, quoties illud fieri potest, rationes a posteriori. Potest a priori confirmari divinatio, tamen, modo ad persuadendum magis idoneo, ex ipsis exemplis verarum vaticinationum et somniorum Cratippus solet rationem concludere hoc modo: Si sine oculis non potest exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere: qui vel semel ita est usus oculis, ut vera cerneret, is habet sensum oculorum vera cernentium. Item igitur, si sine divinatione non potest et officium et munus divinationis exstare, potest autem quis, quum divinationem habeat, aliquando errare, nec vera cernere, satis est ad confirmandam divinationem semel ita esse aliquid divinatum, ut nihil fortuito cecidisse videatur. Sunt autem eius generis innumerabilia. Esse igitur divinationem confitendum est. Cic. de div. I. 71.