Deinde ne rationibus et argumentis unquam aggrediaris confirmare, de quibus se iam satis immediate certos esse tui sibi persuaserunt. §. 847. Persuasorie negat Epicurus opus esse ratione, neque disputatione, quamobrem voluptas appetenda, fugiendus dolor sit. Sentiri hoc putat, ut calere ignem, nivem esse albam, dulce mel, quorum nil oporteret exquisitis rationibus confirmare, tantum satis esse admonere. Interesse enim inter argumentum conclusionemque rationis et inter mediocrem animadversionem atque admonitionem. Altera occulta quaedam et quasi involuta aperiri, altera promta et aperta indicari. §. 851. Cic. de fin. I. 30. Quemadmodum demonstrator identicas indemonstrabiles ex nullis amplius argumentis efficit, ita persuasionem confirmaturus in iudiciis, quae suorum sensibus aut analogo rationis per se satis evidentia videantur, ulterioris probationis incurius, acquiescit.