Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 861

ARGUMENTATIO completam certitudinem exhibens est NECESSARIA, incompletam, in aliquantulum incertis, quae praestet, sola est probabilis. Dubias enim et multo magis improbabiles nullam certitudinem, nullam persuasionem secum ferre, confirmationem nullam iam vidimus. §. 857, 485. Hinc recte Cicero de inv. I. 44. Omnis argumentatio aut probabilis aut necessaria debebit esse. Nisi fallitur in describenda necessaria: necessario, pergens, demonstrantur ea, quae aliter, ac dicuntur, nec fieri, nec probari possunt, labitur saltim in adiuncto exemplo: Si peperit, cum viro concubuit.