Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 862

Si confirmaturus eleganter tibi permiseris aliquando necessariam aliquam etiam argumentationem tangere, quae scilicet ad logices formulam exacta formae simul completam certitudinem intellectui approbaret: ab huius tamen, formae scilicet legitimae, venustis occultationibus nunc minus abstinere tuum est, quoniam tibi sufficere potest argumenti scientifici satis evidentem analogo rationis propinare verisimilitudinem §. 483, 829. Ad hanc autem completa formae convictio non requiritur. Hinc Cicero genus etiam argumentandi, quod in necessaria §. 861. demonstratione §. 847. versatur, suadet tractare maxime aut per complexionem, dilemma enthymematico-crypticum, aut per enumerationem, syllogismum disiunctivum tollendo ponentem, sed denuo satis crypticum, aut per simplicem conclusionem, cuius exemplum ponit syllogismum hypotheticum modi ponentis enthymematicum. 45.