Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 865

Incidas in meditationibus aestheticis in propositionem demonstrativam, quam indigere confirmationibus argumentorum probe praevideas, habeas autem argumentationem necessariam in promtu, sed simul aliam aliquam probabilem tantum. Interim in illa praesagiat animus haesuros tuos, obiectum tuum personale primarium, in ipso probationis cardine, velut oblato quodam nodo Gordio, defuturam illi necessario tuo argumento relativam vel omni, vel magna ex parte, sensitivam evidentiam, intellectualem autem horizontem tuorum, nunc certe, transcendere. Hanc autem, probabilem scilicet, alteram probationem planam sperare possis et perspicuam fore tuis et oppido evidentem vel ipsi rationis analogo. Hic praefer argumentationem probabilem necessariae. Incertum certo? certo veris credibilia? §. 837. Utique. Verum non ideo, quia praeferendum incertum est, sed quia tuis est sensitive certius intellectualiter certis, quae nunc certe, non intelligunt. Non ideo, quia credibile non est certo verum, sed quia tuis tamen hoc probabile est credibilius, ac illa certo vera, quorum ipsos, nunc certe, transcendit evidentia. §. 839.