Ἦθος persuasorium §. 866. 2) memor illorum, qui nihil rectum, nisi quod ipsorum moribus conveniat, putabunt, Corn. pr. quos noveris non esse paucissimos, si qua cum iisdem congruant, quae velit persuadere, ea more maiorum et institutis sacrosanctis ritibus, ipsis gentium consuetudinibus, diuturnoque moratiorum usu commendando triumphabit; si qua persuadenda dissentire videantur ab iisdem, ea sibi non sumit tractanda, nisi sub hypothesi §. 846. 3) de morum optimorum verissima pulcritudine, de vera vitiorum turpitudine per naturales maxime colores utrorumque laborat intime suos persuadere, §. 574. 4) in moribus strictissime veris scapham scapham non dicit solum, sed etiam confirmat, quando pulcre potest et vitiis pulcella, et foeda virtutibus larva detrahi, §. 580.