Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 868

Ἦθος persuasorium 5) mores et facta, de quibus dubitari potest, nunc in bonam, nunc in malam partem interpretatur, non sine probabilitate, saltim aesthetica, secundum regulas veritatis moralis, de qua §. 435, 467. secundum easdem 6) historice fingendis moribus et factis eam probabilitatem circumdabit, ut, licet, quomodo acta res sit, ignoremus, ius tamen iurandae credulitatis vix perhorresceremus persuasi non aliter agi potuisse, §. 509. 7) in ipsis fictionibus moralium poeticis observabit certitudinem ex analogia cum mundo poetico §. 511, 513. et earundem interna verisimilitudine resultantem, §. 589. ut spectator tuus persuadeatur, non quidem, quae facta sunt, tamen verissime narrari, qualia fieri debent, heterocosmica; §. 586. 8) ubique lucem et umbram in nuda veritate moralium pingenda sic temperabit, §. 666. ut haec aliquando plena in luce refulgeat, §. 625. nunc subindicetur tantum pluribus ad cogitandum spectatori relictis, §. 654-662. nunc strictissime vera pateant analogo rationis et fidei historicae, §. 441. nunc in ipsis fabulis dominari veritatem, §. 556. vivide sentiens in admirationem simul, splendidorum mendaciorum, §. 477. rapiatur spectator bene locata thaumaturgia, §. 808.