Assensus noster nobis incerto datus est OPINIO NOSTRA. Opiniones suas frustra persuadendis obtruderet aliquis confirmandi gratia, nisi sint eaedem simul opiniones eorum, quibus potissimum cogitat. Hinc ante omnia videndum in opinionum usu, an sint opiniones obiecti tui personalis primarii, an forsan aliorum tantum. Opinamur vel non ponderatis ad assensum rationibus OPINIONE PRAEIUDICATA, vel opinione nunc logice, nunc saltim aesthetice probabili, vel nobis etiam dubiae, vel omnino improbabili opinioni assentimur, quoniam id vel licere, vel omnino moraliter necessarium putamus, vel ponimus verosimilem nobis donec an probabilis sit, nec ne magis liqueat, ut ita dicam, interimistice et provisionaliter. Ad quam classem quaedam opinio intra mentem tuorum pertineat quum vix et raro certus esse poteris, post id, an in opinione eorum positum sit, quod ad confirmandum afferri possit, potior cura tuum erit, an opinio tuorum ex animi tui sententia sit error, an minus, ut agere possis ex §. 574.