Probabile porro Ciceroni est, quod est in opinione positum, de inv. I. 46. Nos illud concessimus verisimile, §. 484. neque tamen eidem generatim probabilitatem tribuere possumus, ne aestheticam quidem semper. §. 485. Exempla Ciceronis sunt: Impiis apud inferos poenas esse praeparatas, eos, qui philosophiae dent operam, non arbitrari deos esse. Primum est adhuc plurimorum opinio, neque tamen probabilitatem vel aestheticam apud aliquos auditorum nanciscerer argumentis ex inferno petitis, apud eos scilicet, qui futura post hanc vitam omnia negare magnum aliquid perperam opinantur. Nec apud alios nunc in confirmando plus proficerem, Sisyphi lapidem et aquas Tantali fugientes minatus, quoniam has inferorum poenas non amplius in suis habent opinionibus. Secundum est opinio verissima, si de diis et exactius philosophantibus loquaris, sin atheismum imputes philosophis, multos nunc invenies auditores, quibus eiusmodi criminationes non amplius imponant.