Haec §. 861-873. atque his similia postquam enarravit Cicero, 49. ita concludit: At fons quidem confirmationis, ut facultas tulit, apertus est nec minus dilucide, quam rei natura ferebat, demonstratus est. §. 659. Neque tamen ipse sibi satisfecisse videtur, quando statim addit: In praesentia tantum modo numeros, et modos et partes argumentandi confuse et permisse dispersimus. Dicamus enim, quod res est, fontem confirmationis cuiuslibet non generalia quaedam aperient topica, sed natura thematis penitius cognita, confirmandorumque veritas, quam fieri potest, clarissime perspecta. Ipsa scientifica pulcre meditaturi convictio, rigoroseque demonstrandi habitus multum ipsi proderit, si vim rationis temperare, vim argumenta splendide collustrandi noverit excitare. Neque demonstrabit hos tam varios fontes rhetor ullus, ullus aestheticus, sed pulcra potius eruditio, §. 63. et experientia, quae in rebus facti signis exsistentiam maxime probabilibus exponendi suppeditabit usum. Hausturis ex fontibus iam descriptis quaedam forte topica nonnumquam ansam aliquam dabunt, alias confirmationum aesthetice solidarum erunt arena pro fundamento. §. 839.