Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 875

Post inventionem argumenti absolutionem argumentandi praecipit Cicero, 50. eamque ex inductione, vel ratiocinatione fieri putat. Nunc semestres etiam logici norunt inductionem esse ratiocinationis speciem. Idem evinci potest, si sumamus ipsam Ciceronis de ratiocinatione descriptionem, 57. Est oratio ex ipsa re probabile aliquod eliciens, quod expositum et per se cognitum sua se vi et ratione confirmat. Sed longaeuus error est inductionem a ratiocinatione, tanquam opposito aliquo ac plane diverso seiungendi, quoniam ratiocinatio et eius genus ad ordinarios syllogismos propius accedens paene ad haec usque tempora confusum est. Nos nunc de forma pulcrarum argumentationum multi non erimus, quoniam est aptior in aestheticis locus de eadem exponendi.