Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 876

Ad locum aesthetices de pulcris ratiocinationibus rite formandis ablegemus excutienda, quae Cicero habet de inductionibus n. 51-56. et tractationem de ratiocinationibus venustis tam simplicibus, quam concatenatis, qua patebit illas esse posse ac solere tripertitas, neque tamen semper vel tot constare partibus necessario: has vel trium tantum partium esse posse, solere tamen quatuor, vel quinque partibus absolvi, quanquam plures etiam articulos non omnino reformident. Unde diiudicari poterit controversia, de qua Cicero l. c. 57-76. Nunc solum notemus eiusdem iudicium, quo abhorrere censet ab usu oratorio (hinc multo magis a poetico, generatim aesthetico) multa et obscura (κατ' αἴσθησιν, §. 631.) de quibus certum est artificium constitutum, (logicum) quibus scilicet rationibus tractentur argumentationes in philosophia.