Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 878

Confirmaturus potius materiam suarum probationum curans, secundum S. XII. poterit hylen quandam et quasi silvam rationum aliquando detegere 1) coordinatarum plurium, quaeque singulae connectantur quidem satis belle cum confirmando, videantur tamen a se invicem satis independentes, 2) subordinatarum inter se, sic, ut totae quidem et integrae series ad confirmandum usque diductae non ita multae sint, ad harum autem singulas multae tanquam ulteriores probationes concurrant, et in bene longam plurium membrorum probantium concatenationem possint concrescere. Si brevitas quasdam relinquere iusserit, posteriores venustius; ac primo loco descriptae, recidentur. Numerus enim et quasi synathroismus quidam novorum semper novorumque argumentorum plus gratiae, plus vividitatis habebit, ac unius argumenti transcendens forte patientiam analogi rationis protensio. Haec intensivam veri conscientiam, certitudinem rationis amabilem sagacitati, maiorem exhiberet, fateor, sed illa copiosius probare visa rationis analogo nunc quaerendam maiorem extensivam veri conscientiam pollicetur, sensitivam evidentiam, §. 847.