Neque tamen argumenta confirmaturus numeret solum, §. 878, sed etiam ponderet, §. 177. quantum ex quovis veritas et verisimilitudo confirmandi patere possit, iudicans, M. §. 697. ut digna relatu possit adhibere secundum iustam lucis et umbrae dispensationem singula collocando, §. 666. reiectis omnino FRIVOLIS; quorum vis dilucide probandi vel nulla, vel infinite parva. §. 839, 191. Nec ea temere speres, saltim ut umbras, graviora comitari posse. §. 661. Quid enim? si vel unius eiusmodi probationis ex umbra protrahatur admirabilis imbecillitas, et evidenter ponatur ob oculos, quam ineptum sit ad persuadendum? Tunc sane vel optimis aliis meras contemtus et oblivionis tenebras poterit adspergere. §. 665. Satius est, omni ante actae vitae se abstinere convicio, quam levibus, aut frivolis, aut manifesto falsis reum incessere, quia fides caeteris detrahitur, et qui nihil obiicit, omisisse credi potest maledicta, tanquam supervacua, qui vana congerit, confitetur vanum in anteactis argumentum, in quibus vinci, quam tacere, maluerit. Quintilianus Inst. or. L. VII, c. 2. de coniectura.