Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 888

Vere Columella dixerit: Reprehendisse peccantem non satis est, si non et recti viam doceas, et recte iungat utrumque belle cogitaturus, §. 854, 855. tamen §. 886, 887. rationes nobis dedisse videmur, ex quibus ex parte possit intelligi, qui fiat, ut in sensitivae cognitionis sphaera paedagogos facilius invenias, quam patres; qui tentent,

ab exitio possint reprehendere cunctos,

quam qui nondum in devia lapsos directe ducant in amorem optimi, satyricos tandem facilius, quam paraeneticos. Optimum est, quod Cicero virtuti tribuit, si sensibus nostris Aristippi voluptas blandiatur, Qu. ac. I. 139. si similibus in casibus, ut practicis, ita etiam theoreticis, viri boni suada, revocat, vel potius reprehendit manu. Pecudum illos esse maturos dicit. Hominem iungit deo. §. 829, 838.