Sint interim haec reprehensuris consilia: 1) non argumentorum solum, et praemissarum, sed conclusionis etiam primario impugnandae pingatur falsitas. §. 839. Quod in ipsis logicis refutationibus est utile: heic magis iudico necessarium, §. 887. quoniam multi sic comparati sumus, ut tacite nobiscum statuamus, etiamsi vel perperam, vel ex minus idoneis praemissis, hucusque probata sit quaedam conclusio; nondum tamen eandem iam ideo falsam esse, posse satis veram, et nobis adhuc ignota ratione vel iam probatam esse rite, vel a nobis doctiore probandam propediem. Huic non ita falsae multorum opinioni succus in dato reprehensionis exemplo subducitur, si non subsistamus in subruendis antitheseos argumentis, sed et ipsam hanc conclusionem ita declaremus esse falsam aesthetice S. XXVIII. ut obiectum nostrum primarium, non datis solum, sed et forsan inveniendis quibuscunque fulcris, tamen eandem sustineri posse desperet. §. 455.