Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 891

Huic consilio §. 890. satisfacit partim iam ipsa confirmatio, partim artificium nostrae directae probationi, et antitheseos praemissarum, vel formae probandi, vel utrarumque subversioni iungendi ex ipsa sumta eadem conclusione et antithesi deducta, dilucide, vel etiam splendide deducta, magnam tamen analogo rationis falsitatem et incongruentiam eiusdem tandem et velut ex improviso ob oculos ponentia, §. 853, 884. Cicero de Inv. I. 63. omnis argumentatio reprehenditur, si aut ex iis, quae sumta sunt, non conceditur unum, plurave, (negando praemissas) aut his concessis complexio confici ex his negatur: aut si genus ipsum argumentationis vitiosum esse ostenditur (negando formam vel certam, vel legitimam omnino) aut si contra firmam argumentationem alia aeque firma, aut firmior, ponitur.