In primis 3) utiliter, ad hominem quae dicuntur argumenta, quem reprehendis, armis propriis aggrediendo adhibebuntur, quoniam hominem ipsi sibi contradicentem tanquam auctorem veritatis sequi, vix est, qui sibi persuadere possit, hinc labefactatur hoc modo certe praeiudicium auctoritatis, quod pro patronis antitheseos pugnare potuisset, tanquam aesthetice saltim solidis, §. 839. Artificis est invenire in actione adversarii, quae in semet ipsa pugnent, aut pugnare videantur. Quint. inst. V. 13. quod totum caput heic legi meretur. 4) In reprehendendo hoc magis sollicitus esto de genere cogitandi satis digno, §. 223. quo minus aestheticus cum logico suadere potest abstinentiam ab omnibus affectiones animi moventibus, §. 22. quo difficilius est aliquando vehementer, neque tamen iracunde agere, §. 722-725.