Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 894

Ultimum dignitatis consilium §. 182. heic etiam, tanquam ex ipsis eleganter cogitandi fontibus §. 866. fluens considerari velim, non tantum, quatenus idem virtus et pietas postulant, §. 183. Quod in obscoenis sibi permiserunt antiquorum non pauci, §. 184. in reprehendendo paene plures similem eidem licentiam sumserunt, ut adeo rationibus impugnare veterem, sed malum, morem eo magis necessarium videatur, quo pluribus eum, alioquin satis insignibus, exemplis hodierni imitatores eiusdem facile tueantur. Quomodo reprehendat apud Homerum heros heroa, quis nescit? Sed quanto iam in hoc Aeneis Virgilii moratior est? In hoc ipso (Demosthene) diligenter examinans verborum omnium pondera reprehendit Aeschines quaedam et exagitat, illudensque dura, odiosa, intolerabilia esse dicit. Quinetiam quaerit ab ipso, quum quidem eum belluam appellet, utrum illa verba, an portenta sint: ut Aeschini ne Demosthenes quidem videatur Attice dicere. Cic. Or. 26. Ad reprehensionem hanc belluae cuius est erubescere? Demosthenis, an potius Aeschinis?