Hyperbaton, de quo Longinus S.~XXII. potius ad vitam et pathetica, praesertim quanta sublimibus conveniunt, §~308, quam immediate et propius ad magnitudinem, §~329. Ex iis, quarum Longinus S.~XXIII. mentionem iniicit, figuris huc praesertim climax et gradatio, de qua iam §~330.
Quando scilicet, vel mirabilius magnificentiusque, vel saltim aliquo modo augendi aliquid ornandique gratia cum elevatione nonnulla, id primum cogitatur, quod datae materiei conveniat, veluti in gradu positivo consideratae, illudque tanquam unum et mensura si acceptum est, statim additur maius, hinc denuo maius, et sic porro, donec tandem maximum ipsis his praemissis, debilioribus uti tot luminibus, illustratum in omni sua amplitudine percipiatur.
Unum exemplum, etiam ob alia, adscribam: O! tempora! o! mores! Senatus haec intelligit, consul videt. Hic tamen vivit: Vivit? §~333. immo vero etiam in senatum venit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unumquemque nostrum. Cic. in Cat. I.